Interpretationes Horne
Perspicacibus servio
Salvus sis apud Interpretationes Horne
Unick Horne vocor et pulcherrimam urbem Marianopolin (in Quebeco, in Canada) habitans perite interpretis munere fungor. Opera quam optima diakoniamque praestantem polliceor.
In patrium sermonem Anglicum e Francogallico, Iaponico atque Serico litteras verto. Viva quoque voce interpretationem e Serico et in Sericum facio et alia officia nonnulla, exempli gratia administrationem operum et consultationem internationalizationis programmatum. Sis vide indicem officiorum meorum a sinistra.
Noli dubitare ad me Anglice, Francogallice, Hispanice, Iaponice, Latine, Lusitanice vel Serice scribere.
Pergratum mihi est te situm Interpretationum Horne invisisse.